monumenta.ch > Ambrosius > 20 > sectio 404 > 10 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 19. <<<     >>> 21.

20.

1 Unde (Ibid., 7 et seq.) et uxor eius oculos iniecit in eum, capta formae venustate; nihil enim ad nos, si petulantibus oculis aut aetas expetitur, aut pulchritudo.
2 Ars desit, nullum est crimen decoris: illecebra facessat, inoffensa est species, et formae gratia.
3 Itaque percita atque animi furens interpellat iuvenem, et cogente libidine, victa passionum stimulis crimen fatetur.
4 Verum ille abiurat flagitium, dicens nec moribus Hebraeorum convenire, nec legibus, ut alienum violent thorum, quibus cura est tuendi pudoris; ut integri nuptiarum integris socientur virginibus, nec ulli conveniant feminae, quae legitimi usus thori nesciat: religionemque sibi esse, ne ebrius turpis intemperantiae, ingratus herilis indulgentiae; cui obsequium deberet, ei gravem inferret contumeliam.